RIPHAEI

RIPHAEI
RIPHAEI
montes. Ρ῾ιπὴ Graecis impetus est, unde dicti Riphaei vel Rhipaei montes Scythiae a ventis inde cum impetu flantibus. Dalechampius in notis ad Plinium, l. 5. c. 27. ubi fit mentio horum montium: Fallitur (inquit) Plinius, nulli enim exsistunt Riphaei montes. Ubi non solum negat hos montes ullibi gentium esse, sed putat omnes montes dici posse Riphaeos, in quibus venti flant cum impetu. Itaque Riphaei montes nullibi sunt signate. Ptolemaeo ita vocantur montes, ubi oritur Tanais. Ita Virgil. l. 4. Georg. v. 517.
Solus Hyperboreas glacies, Tanaimque nivalem,
Arvaque Riphaeis numquam viduata pruinis
Lustrabat. —— ——
Damastes ultra Arimaspos eos submovet. Ait enim ille. εν τῷ περ` ἐθνῶν Α῎νω Σκυθῶν Ι᾿ςςηδόνας οἰκεῖν, τούτων δ᾿ ἀνωτέρω Α᾿ριμάςπους, ἄνω δ᾿ Α᾿ριμάςπων τὰ Ρ῾ίπαια ὄρη ἐξ ὧν τὸν βορέαν πνεῖν, χίονα δ᾿ αὐτὰ μή ποτε ἐλλείπειν ὑπὲρ δὲ τὰ ὄρη ταῦτα Υ῾περβορέους καθήκειν εἰς τὴν θάλαςςαν. Unde Catullus in Carm. penultimo, v. 6.
Usque ad Hyperboreos, et mare ad Oceanum.
Dionysius, ubi gentes enumerat inter Istrum, Pontum Euxinum, Maeotimque paludem, et inter glacialem Oceanum, incolentes:
Κεῖθι καὶ Α᾿λδήςκοιο καὶ ὕδατα Παντικάπαο
Ρ῾ιπαίοις εν ὄρεςςι διάνδιχα μορμύρουςι.
Τῶν δὲ παρὰ προχοῇςι πεπηγότος ἐγγυθι πόντου
Η῾δυφαὴς ἤλεκτρος ἀέξεται.
Ubi Eustathius ait, eum non ostia sed fontes horum fluminum intelligere: quod etiam ex Festo Avieno huius Poetae interprete plane patet. Sic enim ille:
—— Tunc aequora Panticapaei
Aldescique tibi caeso de vertice surgunt
Riphaei montes, ibi durâ saepe sub Arcto
Densa pruinosos eructant nubila nimbos.
Priscianus perperam per πεπηγότα πόντον mare Euxinum intelligit. Verba eius haec sunt:
Hîc sunt Aldesci quoque Panticapique fluenta:
Dividui currunt Riphaeis montibus ambo.
Immkiscent qua se Ponti glacialibus undis,
Nascitur electrum praefulgens luce nitenti.
Nemo enim unquam electrum ad Pontem Exuinum nasci, vel legi tradidit. Mela, l. 1. c. ult. Ultra surgit mons Riphaeus, ultraque eum iacet ora, quae spectat Oceanum. Eundem Riphaeis montibus tribuit situm Aethicus Cosmographus: Europae incipit inttium sub plaga Septentrionali, a fluvio Tanai, qua Riphaei montis ardua Sarmatico adversa Oceani, Tanaim fluv. fundunt. (Unde Lucan. l. 3. v. 273.
—— Vertice lapsus
Riphaeo Tanais.) ——
Ptolemaeus eôdem hôc situ Hyperboreos describit montes: perperam eos ac falso a Riphaeis, quos male adversum Tanais collocat ortum, diversos faciens; quum fuerint iidem. Aethicus aliô locô utrumque nomen confundens, Fluvius, inquit, Tanais nascitur de monte Hyperboreo, qua sunt Riphaei montis ardua. Horum montium iuga dicta fuisse Obia, iam inde ab antiquis saeculis ex Athenaeo, l. 6. c. 4. colligit Cluverius; quamquam ibi mirifice tum res tum rerum nomina confunduntur. Verba eius haec sunt: Καὶ τά τε πάλαι μὲν Ρ῾ιπαῖα κα λούμενα ὄρἠ εἴθ᾿ ὕςτερον
Ο῎λβια προςαγορευθέντα νῦν δὲ Α῎λπια. Alpes quidem antiquis Graecis Riphaeos fuisse appellatos montes, testatur Proptarchus, vetus auctor. Stephan. ex emendatione magni Cluverii: Πρώταρχος δὲ τὰς Α῎λπεις Ρ῾ιπαῖα ὄρη οὕτω προςαγορεύεςθαι καὶ τοὺς ὑπὸ τὰ Α῎λπεια ὄρη κατοικοῦντας πάντας, Υ῾περβορέους ὀνομάζεςθαι. Huic adsentiuntur Aeschylus et Apollonius; huius verba in 4. Argon. de Istro fluv. haec sunt:
—— Πηγαὶ γὰρ ὑπὲρ πνοίης βορέα,
Ρ῾ιπαίοις εν ὄρεςςιν ἀπόπροθι μορμύρουςι.
Ubi Scholiast. Τὸν Ι῎ςτρον φηςὶν ἐκ τῶ Υ῾περβορέων καταφέρεςθαι, καὶ τῶ Ρ῾ιπαίων ὀρῶν. Οὕτω δὲ εἶπεν, ἀχολουθῶν Αἰχύλῳ, εν λυομένῳ Προμηθεῖ λέγοντι τοῦτο. Vide plura apud Cluver. de Germ. Antiq. l. 1. c. 1. Doctissimus Is. Vossius ad ista verba Melae l. 1. c. 19. Tanais ex Riphaeo monte deiectus: haec notat. E lacu, quem vasta undique cingit planities, oritur Tanais. Montes isti Riphaei aeque sunt fabulosi, ac Hyperborei. Observatione dignum, in toto Septentrione non esse montes, qui insignem habeant celsitatem. Nam quae de monte Sloto, qui sit sub ipso Polo, aut aliis in Septentrione excelsis narrantur montibus, merae sunt fabellae, quibus miror Scaligerum, et alios saeculi nostri Philosophos, aurem accommodâsse. Norwagici montes omnium, qui sunt in Septentrione, altissimi esse creduntur, attamen illorum nullus est, qui ad 2. stadiorum perpendiculum assurgat. In reliquo Septentrione raro vel unicum aequant stadium, quantoque plo viciniores fiunt, tanto magis decrescunt. Contra vero torridae zonae montes, ac huic vicini omnium sunt celsissimi. Huius rei causa haec est. In regionibus zonae fervidae subiectis, ubi nulli sunt montes excelsi, qui nubibus caput inferant, ibi etiam nullae pluviae usque ad terram perdurant. Sic itaque disposuit naturae Auctor, ut plurimi in calentibus et siccis regionibus montes sint, in quorum sinubus aqua collecta ad terram perveniat, quae absque illa mortua et inhabitabilis sit futura. At vero in frigidis regionibus, ubi non est tantus aestus, ut pluviae, antequam in terram decidant, consumantur, aut lapsae deficiant; ideo opus non fuit, tam vastas erigere moles, ad aquam, tam alte excipiendam, quae etiam absque illis satis copiose, et quandoque nimium descendit. Hinc fit, ut in Septentrione flumina non e montibus, sed e lacubus, et aquis in plano stagnantibus plerumque profluant, quod in regionibus fervidis aut numquam, aut quam rarissime contingit. Nic. Lloydius. Vide Rhiphaei. Ex his montibus Aldescum et Panticapen fluere Dionysius Afer testatur. Ferrar.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Рифей — (от лат. Riphaei montes  Рифейские горы; так античные географы называли иногда Уральские горы), крупное подразделение общей стратиграфической шкалы, отвечающее позднему докембрию; соответствует верхнему протерозою. Нижняя граница  1650 млн. лет… …   Энциклопедический словарь

  • рифей — (лат. riphaei monies рифейские горы, древнее назв. уральских гор) геол. крупнейшее подразделение стратиграфической шкалы (см. стратиграфия), отвечающее позднему докембрию. Новый словарь иностранных слов. by EdwART, , 2009. рифей я, мн. нет, м. ( …   Словарь иностранных слов русского языка

  • MONTES — ante diluvium exstitisse, argumentô est, quod aquae eius, omnes Montes sub universo caeli operuisse, leguntur, Gen. c. 7. v. 19. Conditi sunt, ut aquam intra sinus et alveos suos veluti continerent, Iob. c. 38. v. 10. etc. Item, ut essent velut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • РИФЕЙ — (от лат. Riphaei montes Рифейские горы; так античные географы называли иногда Уральские горы) крупное подразделение общей стратиграфической шкалы, отвечающее позднему докембрию; соответствует верхнему протерозою. Нижняя граница 1650 млн. лет… …   Большой Энциклопедический словарь

  • Рифей — (от лат. Riphaei montes Рифейские горы; так иногда античные географы называли Уральские горы)         крупное стратиграфическое подразделение, отвечающее позднему докембрию (См. Докембрий); представлен комплексом слабо измененных горных пород,… …   Большая советская энциклопедия

  • Рифей —         (от лат. Riphaei montes Pифейские горы; так иногда античные географы называли Уральские горы * a. Riphean; н. Riphaikum, Ripheikum; ф. Rifiain; и. rifeicum) крупнейшее подразделение верх. протерозоя стратиграфич. шкалы докембрия CCCP, к… …   Геологическая энциклопедия

  • РИФЕИ — (от лат. Riphaei montes Рифейские горы; так иногда в древности называли Урал), верхний докембрий, верхний протерозой, эра, предшествующая палеозою. Начало по абс. исчислению 1650+50 млн. лет, конец 650 680 ±20 млн. лет назад, длительность ок.… …   Биологический энциклопедический словарь

  • РИФЕЙ — (от лат. Riphaei montes Рифейские горы; так антич. географы называли иногда Уральские горы), крупное подразделение общей стратиграфич. шкалы, отвечающее позднему криптозою. Нач. 1650 млн. лет назад, длительность ок. 1100 млн. лет. Во мн. р нах Р …   Естествознание. Энциклопедический словарь

  • Urál [2] — Urál (die Montes Riphaei der Alten), das längste Meridiangebirge der Alten Welt, dessen südlichster niedriger Ausläufer, der Mugodschar, zwischen der Salzsteppe an der Emba und der Kirgisensteppe, fast bis zum Aralsee (48° nördl. Br.) reicht,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Urál — (ostjakisch, »Gürtel«), die Montes Hyperborëi oder Riphaei der Alten, Gebirge an der Grenze Asiens und Europas vom Karischen Meer bis zu den Ufern des Aralsees, von N. nach S. 2560 km lg., zerfällt in 1) den nördl. oder wüsten U., bis zu den… …   Kleines Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”